Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
Transkription Ausfertigungen Drucke Literatur Inhalt Reichsarchiv (1679-03-29) Theatrum Europaeum (1679-03-29)
1679 III 19_29 Friedensvertrag von Nijmegen
Münster, Schweden |
Seite 5 von 14 | |
Articulis plenum et pristinum Vigorem obtineat
et utrique parti exinde obligatio incumbat omnia
ea conferendi et præstandi, quæ ad dictæ pacis
Conservationem et integritatem facere possint.4.
Quævis loca munita vel non munita, atque
adeo omne id quod tempore horum Motuum in
Ducatibus Bremensi et Verdensi, et terris vigore
Instrumenti pacis Westphalicæ ad Sacram
Regiam Majestatem Regnumque Sueciæ pertinen-
tibus, Armis Monasteriensibus occupatum fuit,
ijsdemq[ue] adhuc tenetur, Sacræ Regiæ Majestati
Regnoque Sueciæ omni meliori, quo fieri potest,
modo restituatur, ita ut Munitionum præsentium
nullla fiat demolitio, vel deterioratio, sed in statu
præsenti cum omnibus Tormentis bellicis ad Regiam
Majestatem Sueciæ antehac pertinentibus, et in
ijsdem munitionibus nunc Existentibus, Cæteroque
apparatu Militari relinquantur integræ, unà cum
quibuscunque Archivis et Literarijs Documentis
ad Ducatum Bremensem et Verdensem, vel Eorunde[m]
Civitates et Incolas spectantibus, fiatque horum
Locorum Evacuatio, et traditio eo tempore, quo post
ratificatum hunc Tractatum Sacra Regia Majestas
eam sibi faciendam postulaverit; Maneatque
Dominus Episcopus interea in possessione, Eamque
Seite 5 von 14 |